Western Manuscripts And Early Printed Books

Spanish chant manuscript Catholic Church 1625

Item Metadata

Download

Media
manuscripts-1.0054792.pdf
Metadata
JSON: manuscripts-1.0054792.json
JSON-LD: manuscripts-1.0054792-ld.json
RDF/XML (Pretty): manuscripts-1.0054792-rdf.xml
RDF/JSON: manuscripts-1.0054792-rdf.json
Turtle: manuscripts-1.0054792-turtle.txt
N-Triples: manuscripts-1.0054792-rdf-ntriples.txt
Original Record: manuscripts-1.0054792-source.json
Full Text
manuscripts-1.0054792-fulltext.txt
Citation
manuscripts-1.0054792.ris

Full Text

[T]
In Dominicis Adventus. Ad Tertiam.
[/T]
[M]
Responsum: Veni ad liberandum nos, Domine Deus virtutum.
Versus: Ostende faciem tuam, & salvi erimus.
Domi.
Versus: Gloria Patri, & Filio, & Spiritui sancto.
Veni
[/M]
Versus: Timebunt Gentes nomen tuum Domine.
Responsum: Et omnes Reges terrae gloriam tuam. [T]
Ad Sextam.
[/T]
[M]
Responsum: Ostende nobis Domine, * Misericordiam tuam.
Versus: Et salutare tuum da nobis.
Mise.
Versus: Gloria Patri, & Filio, & Spiritui sancto.
Ostende
[/M]
Versus: Memento nostri Domine in beneplacito populi tui.
Responsum: Visita nos in salutari tuo.
[T]
In Dominicis. Sept. Sexag; Quinq. et per Annum ad Tertiam.
[/T]
[M]
Responsum: Inclina cor meum Deus, * In testimonia tua.
Inclina.
Versus: Averte oculos meos, ne videant vanitatem; in via tua vivifica me.
In testimonia.
Gloria Patri, & Filio, & Spiritui sancto.
Inclina.
[/M]
Versus: Ego. dixi, Domine miserere mei.
Responsum: Sana animam, meam quia pecavi tibi. [T]
Ad Sextam
[/T]
[M]
Responsum: In aeternum Domine, * Permanet verbum tuum.
* In aeternum
In saeculum saeculi (1) veritas tua.
Permanet.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto.
In aeternum.
[/M]
Versus: Dominus regit me, & nihil mihi deerit.
Responsum: In loco pascuœ ibi me collocavit. ESTE libro lo mando hazer por su testamento bajo cuia disposizion murio el señor Dr . Don Francisco Vicente Gomez natural dela Villa de Grañon colejial maior que fue en el de Santa Cruz: de Valladolid y Prior de esta Imperial Iglesi a de Santa Maria de Palazio de esta mui noble y Leal Ciudad de LOGROŃO. Magnificat * anima mea dominum.
Et exultavit spiritus meus * in deo salutari meo.
Quia respexit humilitatem ancillae suae * ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes.
Quia fecit mihi magna qui potens est * et sanctum nomen eius.
Et misericordia eius a progenie in progenies (1) * timentibus eum.
Fecit potentiam in brachio suo * dispersit superbos mente cordis sui. Deposuit potentes de sede * et exaltavit humiles.
Esurientes implevit bonis * et divites dimisit inanes.
Suscepit israel puerum suum * recordatus misericodiae suae.
Sicut locutus est ad patres nostros * abraham et semini eius in saecula.
[D]
Ad Completorium.
[/D]
Versus: Iube domine benedicere.
Responsum: Noctem quietam et finem perfectum concedat nobis dominus omnipotens.
Responsum: Amen.
Fratres, sobrii estote et vigilitate : quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret : cui resistite fortes in fide.
Tu autem. [T]
Dominica Ad Primam. fol. i.
[/T]
Iam lucis orto sidere deum precemur supplices, ut in diurnis actibus nos servet a nocentibus.
Linguam refraenans temperet, ne litis horror insonet : visum fovendo contegat, ne vanitates hauriat.
Sint pura cordis intima, absistat et vecordia : carnis terat superbiam potus cibique parcitas.
Ut cum dies abscesserit, noctem que sors reduxerit, [T]
Dominica Ad Primam
[/T]
per abstinentiam ipsi : canamus gloriam.
Deo patri sit gloria, eiusque (1) soli filio, cum spiritu paraclito (2), nunc et per omne saeculum.
Amen.
[D]
In Dominicis per Annum.
[/D]
[M]
Alleluya.
Saeculorum
[/M]
[D]
Tempore Paschali.
[/D]
[M]
Aleluya.
Saeclorum
[/M]
[D]
In feriis per Annum. Antiphona. Beati qui ambulant.
Psalmus. i.
[/D]
Deus in nomine tuo salvum me fac * et in virtute [T]
Dominica Ad Primam.
[/T]
tua iudica me.
Deus exaudi orationem : meam * auribus percipe verba oris mei.
Quoniam alieni insurrexerunt adversum me et fortes quaesierunt animam meam * et : non proposuerunt deum ante conspectum suum.
Ecce enim deus adiuvat me * et dominus susceptor est animae meae.
Adverte mala inimicis meis * et in veritate tua disperde : illos.
Voluntarie sacrificabo tibi * [T]
Dominica Ad Primam.
[/T]
et confitebor nomini tuo domine quoniam bonum est.
Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me * et super inimicos meos despexit oculus meus.
[D]
Psalmus ii.
[/D]
Confitemini domino quoniam bonus * quoniam in saeculum misericordia : eius.
Dicat nunc israel quoniam bonus * quoniam in saeculum misericordia eius.
Dicat nunc domus Aaron * [T]
Dominica Ad Primam. 3.
[/T]
quoniam insaeculum misericordia eius.
Dicant nunc qui timent dominum * quoniam in saeculum misericordia eius.
De tribulatione invocavi dominum * et exaudivit me in latitudine dominus.
Dominus mihi adiutor * : non timebo quid faciat mihi homo.
Dominus mihi adiutor * et ego despiciam inimicos meos.
Bonum est confidere in domino * quam confidere in : [T]
Dominica Ad Primam.
[/T]
homine.
Bonum est sperare in domino * quam sperare in principibus.
Omnes gentes circuierunt me * et in nomine domini quia ultus sum in eos.
Circumdantes circumdederunt me * et in nomine : domini quia ultus sum in eos.
Circumdederunt me sicut apes et exarserunt sicut : ignis in spinis * et in nomine domini quia ultus sum in eos. [T]
Dominica Ad Primam. 4.
[/T]
Impulsus eversus sum ut caderem * et dominus suscepit me.
Fortitudo mea et laus mea dominus * et factus est : mihi in salutatem.
Vox exultationis (1) et salutis * in tabernaculis iustorum.
Dextera domini fecit virtutem : dextera domini exaltavit me * dextera domini fecit virtutem.
Non moriar sed viviam * et narrabo opera domini.
Castigans castigavit me : dominus * et morti non tra- [T]
Dominica Ad Primam.
[/T]
didit me.
Aperite mihi portas iustitiem ingressus in eas confitebor domino * haec porta domini iusti intrabunt in eam.
Confitebor tibi quoniam exaudisti me * et factus es mihi in salutatem.
Lapidem quem reprobaverunt aedificantes * hic factus est in caput anguli.
A domino factum est istud * et est mirabile in oculis nostris.
Haec est dies quam fecit dominus * exultemus et lae- [T]
Domimica (1) Ad Primam. 5.
[/T]
temur in ea.
O domine salvum me fac, o domine bene prosperare * benedictus qui venit in nomine domini.
Benediximus vobis de domo domini * deus dominus et illuxit nobis.
Constituite diem solemnem in condensis * usque ad cornu altaris.
Deus meus es tu et confitebor tibi * deus meus es tu et exaltabo te.
Confitebor tibi quoniam exaudisti me * et factus es mi- [T]
Dominica Ad Primam.
[/T]
hi in salutem.
Confitemini domino quoniam bonus * quoniam in saeculum misericordia eius.
[D]
psalmus iii.
[/D]
Beati immaculati in via * qui ambulant in lege domini.
Beati qui scrutantur testimonia eius * in toto corde exquirunt eum.
Non enim qui operantur iniquitatem * in viis eius ambulaverunt.
Tu mandasti * mandata tua custodiri nimis.
Utinam dirigantur viae : [T]
Dominica Ad Primam. 6.
[/T]
meae * ad custodiendas iustificationes tuas.
Tunc non confundar * eum perspexero in omnibus mandatis tuis.
Confitebor tibi in directione cordis * in eo quod didici iudicia iustitiae (1) tuae.
Iustificationes tuas custodiam * non me derelinquas usquequaque.
In quo corrigit adolescentior viam suam * in custodiendo sermones tuos.
In toto corde meo exquisivi te * ne repellas me a man- [T]
Dominica Ad Primam.
[/T]
datis tuis.
In corde meo abscondi eloquia tua * ut non peccem tibi.
Benedictus es domine * doce me iustificationes tuas.
In labiis meis * pronuntiavi omnia iudicia oris tui.
In via testimoniorum tuorum delectatus sum * sicut in omnibus divitiis.
In mandatis tuis exercebor * et considerabo vias : tuas.
In iustificationibus tuis meditabor * non obliviscar : [T]
Dominica Ad Primam. 7.
[/T]
sermones tuos.
[D]
psalmus. iv.
[/D]
Retribue servo tuo vivifica me * et custodiam sermones tuos.
Reuela oculos meos * et confiderabo mirabilia de lege tua.
Incola ego sum in terra * non abscondas a me mandata tua.
Concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas * in omni tempore.
Increpasti superbos * maledicti qui declinant a man- [T]
Dominica Ad Primam.
[/T]
datis tuis.
Aufer a me opprobium et contemptum * quia testimonia tua exquisivi.
Et enim sederunt principes et adversum me loquebantur * servus autem tuus exercebatur in iustificationibus tuis.
Nam et testimonia tua : meditatio me est * et consilium meum iustificationes tuae.
Adhesit pavimento anima mea * vivifica me secundum verbum tuum. [T]
Dominica Ad Primam. 8.
[/T]
Vias meas enuntiavi et exaudisti me * doce me iustificationes tuas.
Viam iustificationum tuarum instrue me * et exercebor in mirabilibus tuis.
Dormitavit anima mea : prae taedio * confirma me in verbis tuis.
Viam inqituitatis amove a me * et de lege tua miserere mei.
Viam veritatis elegi * iudicia tua non sum oblitus.
Adhaesi testimoniis tuis domine * noli me confundere. [T]
Dominica Ad Primam.
[/T]
Viam mandatorum tuorum cucurri * cum dilatasti cor meum.
[D]
psalmus. v.
[/D]
Quicumque : vult salvus esse * ante omnia opus est ut teneat catholicam fidem.
Quam nisi quisque integram inviolatamque servaverit * absque dubio in aeternum peribit.
Fides autem catholica haec est * ut unum deum in Trinitate et Trinitatem in u- [T]
Dominica Ad Primam. (1)
[/T]
nitate veneremur.
Neque confundentes personas * neque substantiam seperantes.
Alia est enim persona Patris alia Filii * alia Spiritus sancti.
Sed Patris et Filii et Spiritus sancti una est divinitas * aequalis gloria coaeterna maiestas.
Qualis Pater talis Filius * talis Spiritus sanctus.
Increatus Pater increatus Filius * increatus Spiritus sanctus. [T]
Dominica Ad Primam.
[/T]
Immensus Pater Immensus Filius * immensus Spiritus (1) sanctus.
Aeternus Pater aeternus Filius * aeternus Spiritus : sanctus.
Et tamen non tres aeterni * sed unus aeternus.
Sicut non tres increati : nec tres immensi * sed unus increatus et unus immensus.
Similiter omnipotens Pater omnipotens Filius * omnipotenns Spiritus sanctus.
Et tamen non tres omnipotentes * sed unus omni- [T]
Dominica Ad Primam. 10.
[/T]
potens.
Ita deus Pater deus Filius * deus Spiritus sanctus.
Et tamen non tres dii * ~ : sed unus est deus.
Ita dominus Pater dominus Filius * dominus Spiritus sanctus.
Et tamen non tres domini * sed unus est dominus.
Quia sicut singillatim unam quamque personam deum ac dominum confiteri christiana veritate compellimur * ita tres deos aut dominos dicere catholica religio- [T]
Dominica Ad Primam.
[/T]
ne prohibemur.
Pater anullo est factus * nec creatus nec genitus.
Filius a Patre solo est * non factus nec creatus sed genitus.
Spiritus sanctus a Patre et Filio * non factus nec ~ creatus nec genitus sed : procedens.
Unus ergo Pater, non : tres Patres, unus Filius non tres Filii * unus Spiritus sanctus, non tres Spiritus sancti.
Et in hac Trinitate nihil [T]
Dominica Ad Primam. 11.
[/T]
prius aut posterius, nihil : maius aut minus * sed totae tres personae coaeternae sibi sunt et coaequales.
Ita ut per omnia sicut iam supra dictum est * et unitas in Trinitate et Trinitas in : unitate veneranda sit.
Qui vult ergo salvus esse ita de Trinitate sentiat.
Sed necessarium est ad aeternam salutem * ut incarnationem quoque domini nostri jesu christi fideliter credat.
Est ergo fides recta ut : [T]
Dominica Ad Primam.
[/T]
credamus et confitemur * quia dominus noster jesus christus dei Filius deus et homo est.
Deus est ex substantia Patris ante saecula genitus * et homo est ex substantia matris in saeculo natus.
Perfectus deus perfectus (1) homo * ex anima rationali et humana carne subsistens.
Aequalis Patri secundum divinitatem * minor Patre secundum humanitatem.
Qui licet deus sit et homo * non duo tamen sed unus : [T]
Dominica Ad Primam. 12.
[/T]
est christus.
Unus autem non conversione divinitatis in carnem * sed assumptione humanitatis in deum.
Unus omnino non confusione substantiem * sed unitate personae.
Nam sicut anima rationalis et caro unus est homo * ita deus et homo unus est christus.
Qui passus est pro salute nostra, descendit ad inferos * tertia die resurrexit a mortuis. [T]
Dominica Ad Primam.
[/T]
Ascendit ad caelos sedet : ad dexteram dei Patris omni potentis * inde venturus est iudicare vivos et mortuos.
Ad cuius adventum omnes homines resurgere habent cum corporibus suis * et : reddituri sunt de factis ~ propriis rationem.
Et qui bona egerunt ibunt in vitam aeternam * qui vero mala in ignem aeternum.
Haec est fides catholica * quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit sal- [T]
Dominica Ad Primam. 13.
[/T]
vus esse non poterit.
[D]
In dominicis per annum. antiphona.
[/D]
[M]
Aleluya alleluya alleluya.
[/M]
[D]
Tempore Paschali.
[/D]
[M]
Aleluya alleluya alleluya alleluya.
[/M]
[D]
In feriis per annum.
Antiphona. Beati qui ambulant in lege tua domine.
Ad iii. Hymnus.
[/D]
Nunc sancte nobis ~ Spiritus, unum Patri cum Filio, digna- [T]
Ad Tertiam.
[/T]
re promptus ingeri, nostro refusus pectori.
Os, lingua, mens, sensus, vigor confessionem personent, flammescat igne charitas, accendat ardor proximos.
Praesta, Pater piissime Patrique compar unice, cum Spiritu Paraclito regnans per omne saeculum. Amen.
[D]
Per annum.
[/D]
[M]
Aleluya.
Saeculorum.
[/M]
[D]
Tempore Paschali. Antiphona.
[/D]
[M]
Alleluya.
Saeculorum.
[/M] [T]
Ad Tertiam. 14.
In feriis per annum. Antiphona. Deduc me. Psalmus: i.
[/T]
Legem pone : mihi domine viam iustificationum tuarum * et exquiram eam semper.
Da mihi intellectum et scrutabor legem tuam * et custodiam illam in toto corde meo.
Deduc me in semitam mandatorum tuorum * quia ipsam volui.
Inclina cor meum in testimonia tua * et non in avari- [T]
Ad Tertiam.
[/T]
tiam.
Averte ovulos meos ne videant vanitatem * in via tua vivifica me.
Statue servo tuo eloquium tuum * in timore tuo.
Amputa opporobium meum quod suspicatus sum * quia iudicia tua iucunda.
Ecce concupivi mandata : tua * in aequitate tua vivifica me.
Et veniat super me misericordia tua domine * salutare tuum secundum eloquium tuum. [T]
Ad Tertiam. 15.
[/T]
Et respondebo exprobrantibus mihi verbum * quia : speravi in sermonibus tuis.
Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque * quia in iudiciis tuis supersperavi.
Et custodiam legem tuam semper * in saeculum et in saeculum saeculi.
Et ambulabam in latitudine * quia mandata tua exquisivi.
Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum * et non confundebar.
Et meditabar in mandatis [T]
Ad Tertiam.
[/T]
tuis * quae dilexi.
Et levavi manus meas ad mandata tua quae dilexi * et exercebar in iustificationnibus tuis.
[D]
psalmus ii.
[/D]
Memor esto verbi tui servo tuo * in quo mihi spem dedisti.
Haec me consolata est in ~ humilitate mea * quia eloquium tuum vivificavit me.
Superbi inique agebant usquequaque * a lege autem tua non declinavi.
Memor fui iudiciorum tuorum a saeculo domine * [T]
Ad Tertiam. 16.
[/T]
et consolatus sum.
Defectio tenuit me * pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam.
Cantabiles mihi erant iustificationes tuae * in loco peregrinationis meae.
Memor fui nocte nominis tui domine * et custodivi ~ legem tuam.
Haec facta est mihi * quia : iustificationes tuas exquisivi.
Portio mea domine * dixi custodire legem tuam.
Deprecatus sum faciem [T]
Ad Tertiam.
[/T]
tuam in toto corde meo * miserere mei secundum eloquium tuum.
Cogitavi vias meas * et converti pedes meos in testimonia tua.
Paratus sum et non sum turbatus * ut custodiam mandata tua.
Funes peccatorum circumplexi sunt me * et legem tuam non sum oblitus.
Media nocte surgebam ad confitendum tibi * super iudicia iustificationis tuae.
Particeps ego sum omnium [T]
Ad Tertiam. 17.
[/T]
timentium te * et custodientium mandata tua.
Misericordia tua domine plena est terra * iustificationes tuas doce me.
[D]
psalmus. iii.
[/D]
Bonitatem fecisti cum servo tuo domine * secundum verbum tuum.
Bonitatem et disciplinam et scientiam doce me * quia ~ mandatis tuis credidi.
Priusquam humiliarer ego deliqui * propterea eloquium tuum custodivi.
Bonus es tu * et in bonitate tua doce me iustificatio- [T]
Ad Tertiam.
[/T]
nes tuas.
Multiplicata est super me iniquitas superborum * ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua.
Coagulatum est sicut lac : cor eorum * ego vero legem tuam meditatus sum.
Bonum mihi quia humiliasti me * ut discam iustificationes tuas.
Bonum mihi lex oris tui * super millia auri et argenti.
Manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me * da mihi intellectum et discam [T]
Ad Tertiam. 18.
[/T]
mandata tua.
Qui timent te videbunt me et laetabuntur * quia in verba tua supersperavi.
Cognovi domine quia equitas iudicia tua * et in veritate : tua humiliasti me.
Fiat misericordia tua ut consoletur me * secundum eloquium tuum servo tuo.
Veniant mihi miserationes tuae et vivam * quia lex tua meditatio mea est.
Confundantur superbi quia iniuste iniquitatem fecerunt in me * ego autem exerce- [T]
Ad Tertiam.
[/T]
bor in mandatis tuis.
Convertantur mihi timentes te * et qui noverunt testimonia tua.
Fiat cor meum immaculatum in iustificationibus tuis * ut non confundar.
[D]
In dominicis Per annum.
[/D]
[M]
Aleluya alleluya alleluya.
[/M]
[D]
Tempore Paschali.
[/D]
[M]
Aleluya alleluya alleluya alleluya.
[/M] [T]
In feriis Per annum. Deduc me domine in semitam mandatorum tuorum. 19.
Ad vi. Hymnus.
[/T]
Rector potens, verax deus, qui temperas rerum vices, ~ splendore mane illuminas, et ignibus meridiem.
Extingue flammas litium, aufer calorem noxium, confer salutem corporum, veramque pacem cordium.
Praesta, Pater piissime, Patrique compar unice, cum Spiritu Paraclito regnans per omne saeculum.
Amen.
[D]
In dominicis Per annum et Tempore Pasch[ali] (1)
[/D]
[M]
Alle-
[/M] [T]
Ad Sextam.
[/T]
[M]
luya. Saeculorum.
[/M]
[D]
In feriis Per annum antiphona. Adjuva me.
psalmus. i.
[/D]
Defecit in salutare tuum anima mea * et in verbum tuum supersperavi.
Defecerunt oculi mei in : eloquium tuum * dicentes quando consolaberis me.
Quia factus sum sicut uter in pruina * iustificationes : tuas non sum oblitus.
Quot sunt dies servi tui * quando facies de persequen- [T]
Ad Sextam. 20.
[/T]
tibus me iudicium.
Narraverunt mihi iniqui fabulationes * sed non ut lex tua.
Omnia mandata tua veritas * inique persecuti sunt : me adiuva me.
Paulo minus consumaverunt me in terra * ego autem non dereliqui mandata tua.
Secundum misericordiam tuam vivifica me * et custodiam testimonia oris tui.
In aeternum domine * verbum tuum permanet in caelo.
In generationem et gene- [T]
Ad Sextam.
[/T]
rationem veritas tua * fundasti terram et permanet.
Ordinatione tua perseverat dies * quoniam omnia : serviunt tibi.
Nisi quod lex tua meditatio mea est * tunc forte periissem in humilitate mea.
In aeternum non obliviscar iustificationes tuas * quia in : ipsis vivificasti me.
Tuus sum ego salvum me ~ fac * quoniam iustificationes tuas exquisivi.
Me expectaverunt peccatores ut perderent me * [T]
Ad Sextam. 21.
[/T]
testimonia tua intellexi.
Omnis consummationis vidi finem * latum mandatum tuum nimis.
[D]
psalmus ii.
[/D]
Quomodo dilexi legem tuam domine * tota die meditatio mea est.
Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo * quia in aeternum mihi : est.
Super omnes docentes : me intellexi quia testimonia tua meditatio mea est.
Super senes intellexi *  [T]
Ad Sextam.
[/T]
quia mandata tua quaesivi.
Ab omni mala probihui pedes meos * ut custodiam verba tua.
A iudiciis tuis non declinavi * quia tu legem posuisti : mihi.
Quam dulcia faucibus meis eloquia tua * super mel : ori meo.
Amandatis tuis intellexi * propterea odivi omnem viam iniquitatis.
Lucerna pedibus meis ~ verbum tuum * et lumen semitis meis. [T]
Ad Sextam. 22.
[/T]
Iuravi et statui * custodire iudicia iustitiae tuae.
Humiliatus sum usquequa que domine * vivifica me secundum verbum tuum.
Voluntaria oris mei bene placita fac domine * et iudicia tua doce me.
Anima mea in manibus ~ meis semper * et legem tuam non sum oblitus.
Posuerunt peccatores laqueum mihi * et de mandatis tuis non erravi.
Hereditate acquisivi testimonia tua in aeternum * quia [T]
Ad Sextam.
[/T]
exultatio cordis mei sunt.
Inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas in aeternum * propter retributionem.
Iniquos odio habui * et legem tuam dilexi.
Adiutor et susceptor meus es tu * et in verbum tuum supersperavi.
Declinate a me maligni * et scrutabor mandata dei mei.
Suscipe me secundum eloquium tuum et vivam * et non confundas me ab ex- [T]
Ad Sextam. 23.
[/T]
spectatione mea.
Adiuva me et salvus ero * et meditabor in iustificationibus tuis semper.
Sprevisti omnes discedentes a iudiciis tuis * quia iniusta cogitatio eorum.
Praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae * ideo dilexi testimonia tua.
Confige timore tuo carnes meas * a iudiciis enim tuis : timui.
Feci iudicium et iustitiam * non tradas me calumniantibus me. [T]
Ad Sextam.
[/T]
Suscipe servum tuum in : bonum * non calumnientur me superbi.
Oculi mei defecerunt in salutare tuum * et in eloquium iustitiae tuae.
Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam * et iustificationes tuas doce me.
Servus tuus sum ego * da mihi intellectum ut sciam testimonia tua.
Tempus faciendi domine * dissipaverunt legem tuam.
Ideo dilexi mandata tua * [T]
Ad Sextam. 24.
[/T]
super aurum et topazion.
Propeterea ad omnia mandata tua dirigebar * omnem viam iniquam odio habui.
[D]
Per annum.
[/D]
[M]
Aleluya alleluya alle luya.
[/M]
[D]
Tempore Paschali.
[/D]
[M]
ALeluya
alleluya alleluya alleluia. (1)
[/M]
[D]
In feriis Per annum. Adiuva me et salvus ero domine.
Ad ix. Hymnus.
[/D]
Rerum deus tenax [T]
Ad Nonam.
[/T]
vigor, immotus in te permanens, lucis diurnae tempora successibus determinans.
Largire lumen vespere, quo vita nusquam decidat, sed praemium mortis sacrae perennis instet gloria.
Praesta, Pater piissime, Patrique compar unice, cum Spiritu Paraclito regnans per omne saeculum. Amen.
[D]
In dominicis Per annum.
[/D]
[M]
Alleluya. Saeculorum.
[/M]
[D]
Tempore Paschali. antiphona.
[/D]
[M]
Aleluya. Saeculorum.
[/M] [T]
Ad Nonam. 25.
In feriis Per annum. antiphona. Aspice in me.
Psalmus. i.
[/T]
Mirabilia testimonia tua * ideo scrutata est ea anima mea.
Declaratio : sermonum tuorum illuminat * et intellectum dat parvulis.
Os meum aperui et attraxi spiritum * quia mandata tua desiderabam.
Aspice in me et miserere mei * secundum iudicium diligentium nomen tuum.
Gressus meos dirige secundum eloquium tuum * [T]
Ad Nonam.
[/T]
et non dominetur mei omnis iniustitia.
Redime me a calumnis hominum * ut custodiam mandata tua.
Faciem tuam illumina super servum tuum * et doce me iustificationes tuas.
Exitus aquarum deduxerunt oculi mei * quia non : custodierunt legem tuam.
Iustus es domine * et rectum iudicium tuum.
Mandasti iustitiam testimonia tua * et veritatem : tuam nimis. [T]
Ad Nonam. 26.
[/T]
Tabescere me fecit zelus meus * quia obliti sunt verba tua inimici mei.
Ignitum eloquium tuum : vehementer * et servus : tuus dilexit illud.
Adolescentulus sum ego et contemptus * iustificationes tuas non sum oblitus.
Iustitia tua iustitia in aeternum * et lex tua veritas.
Tribulatio et angustia invenerunt me * mandata : tua meditatio mea est.
Equitas testimonia tua in aeternum * intellectum da [T]
Ad Nonam.
[/T]
mihi et vivam.
[D]
psalmus. ii.
[/D]
Clamavi in toto corde meo exaudi me domine * iustificationes tuas requiram.
Clamavi ad te salvum me fac * ut custodiam mandata tua.
Praeveni in maturitate et clamavi * quia in verba tua supersperavi.
Praevenerunt oculi mei ad te diluculo * ut meditarer eloquia tua.
Vocem mean audi secundum misericordiam tuam domine * et secundum iudicium [T]
Ad Nonam. 27.
[/T]
tuum vivifica me.
Appropinquaverunt per sequentes me iniquitati * a lege autem tua longe facti sunt.
Prope es tu domine * et omnes viae tuae veritas.
Initio cognovi de testimoniis tuis * quia in aeterunum fundasti ea.
Vide humilitatem meam et eripe me * quia legem tuam non sum oblitus.
Iudica iudicium meum et redime me * propter eloquium tuum vivifica me. [T]
Ad Nonam.
[/T]
Longe a peccatoribus salus * quia iustificationes tuas non exquisierunt.
Misericordiae tuae multae domine * secundum iudicium tuum vivifica me.
Multi qui persequuntur me et tribulant me * a testimoniis tuis non declinavi.
Vidi praevaricantes et tabescebam * quia eloquia tua non custodierunt.
Vide quoniam mandata tua dilexi domine * in misericordia tua vivifica me.
Principium verborum tu- [T]
Ad Nonam. 28.
[/T]
orum veritas * in aeternum omnia iudicia iustitiae tuae.
[D]
psalmus iii.
[/D]
Principes persecuti : sunt me gratis * et a : verbis tuis formidavit cor meum.
Laetabor ego super eloquia tua * sicut qui invenit spolia multa.
Iniquitatem odio habui et abominatus sum * legem autem tuam dilexi.
Septies in die laudem dixi tibi * super iudicia iustitiae tuae.
Pax multa diligentibus : [T]
Ad Nonam.
[/T]
legem tuam * et non est illis scandalum.
Expectabam salutare tuum domine * et mandata tua dilexi.
Custodivit anima mea testimonia tua * et dilexit ea vehementer.
Servavi mandata tua et : testimonia tua * quia omnes viae meae in conspectu tuo.
Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo domine * iuxta eloquium tuum da mihi intellectum.
Intret postulatio mea in conspectu tuo * secundum elo- [T]
Ad Nonam. 29.
[/T]
quium tuum eripe me.
Eructabunt labia mea hymnum * cum docueris me iustificationes tuas.
Pronuntiabit lingua mea eloquium tuum * quia omnia mandata tua aequitas.
Fiat manus tua ut salvet : me * quoniam mandata tua elegi.
Concupivi salutare tuum domine * et lex tua meditatio mea est.
Vivet anima mea et laudabit te * et iudicia tua adiuvabunt me. [T]
Ad Nonam.
[/T]
Erravi sicut ovis quae periit * quae servum tuum : quia mandata tua non sum oblitus.
[D]
In dominicis Per annum.
[/D]
[M]
Alleluya alleluya alleluya.
[/M]
[D]
Tempore Paschali;
[/D]
[M]
Alleluya alleluya alleluya alleluya.
[/M]
[D]
In feriis Per annum. Aspice in me et miserere mei domine.
Dominica Ad vesperas. ana.
[/D] [T]
Dominica Ad vesperas. 30.
[/T]
[M]
Dixit dominus
Saeculorum.
[/M]
domino meo * sede a dextriis meis.
Donec ponam inimicos tuos * scabellem pedum tuorum.
Virgam virtutis tuae emittet dominus ex sion * dominare in medio inimicorum tuorum.
[Tecum principium in die] (1) [T]
Dominica Ad vesperas.
[/T]
virtutis tuae in splendoribus (1) sanctorum * ex utero ante luciferum genui te.
Iuravit dominus et non paenitebit eum * tu es sacerdos in aeternum secumdum (2) ordinem Melchisedech.
Dominus a dextris tuis * confregit in die irae suae reges.
Iudicabit in nationibus implebit ruinas * conquassabit capita in terra multorum.
De torrente in via bibet * propterea exaltabit [caput.] (3)
[M]
[Dixit Domi-] (4)
[/M] [T]
Dominica Ad vesperas. 31.
[/T]
[M]
nus domino meo sede a dextris meis.
[/M]
[D]
antiphona.
[/D]
[M]
Fideli a.
Saeculorum.
[/M]
[D]
Psalmus.
[/D]
Confitebor tibi domine in toto corde meo * in consilio iustorum et congregatione.
Magna opera domini * exquisita in omnes voluntates eius.
Confessio et magnificentia [T]
Dominica Ad vesperas.
[/T]
opus eius * et iustitia eius manet in saeculum saeculi.
Memoriam fecit mirabilium suorum misericors et miserator dominus * escam dedit : timentibus se.
Memor erit in saeculum testamenti sui * virtutem operum suorum annuntiavit populo suo.
Ut det illis hereditatem : gentium * opera manuum eius veritas et iudicium.
Fidelia omnia mandata eius : confirmata in saeculum sae[culi facta in veritate et ae-] (1) [T]
Dominica Ad vesperas. 32.
[/T]
quitate.
Redemptionem misit populo suo * mandavit in aeternum testamentum suum.
Sanctum et terribile nomen eius * initium sapientiae timor domini.
Intellectus bonus omnibus facientibus eum * laudatio eius manet in saeculum saeculi.
[M]
Fidelia omnia mandata eius confirmata in sae-
[/M] [T]
Dominica Ad vesperas.
[/T]
[M]
culum saeculi.
[/M]
[D]
antiphona.
[/D]
[M]
In mandatis.
Saeculorum.
[/M]
[D]
psalmus.
[/D]
Beatus vir qui timet : dominum * in mandatis eius volet nimis.
Potens in terra erit semen eius * generatio rectorum benedicetur.
Gloria et divitiae in domo : eius * et iustitia eius manet in saeculum saeculi.
Exortum est in tenebris [T]
Dominica Ad vesperas. 33.
[/T]
lumen rectis * misericors et miserator et iustus.
Iucundus homo qui miseretur et commodat, disponet sermones suos in iudicio * quia in aeternum non commovebitur.
In memoria aterna erit iustus * ab auditione mala non timebit.
Paratum cor eius sperare in domino, confirmatum est : cor eius * non commovebitur donec despiciat inimicos suos.
Dispersit [dedit] pauperib[us] (1) [T]
Dominica Ad vesperas.
[/T]
iustitia eius manet in saeculum saeculi * cornu eius exaltibitur in gloria.
Peccator videbit et irascetur, dentibus suis fremet (1) et tabescet * desiderium peccatorum peribit.
[D]
Antiphona.
[/D]
[M]
In mandatis eius cupit nimis.
[/M]
[D]
antiphona.
[/D]
[M]
Sit nomen.
Saeculorum.
[/M]
[D]
psalmus.
[/D] [T]
Dominica Ad vesperas. 34.
[/T]
Laudate pueri dominum * laudate nomen domini.
Sit nomen domini benedictum * ex hoc nunc et usque in saeculum.
A solis ortu usque ad occasum * laudabile nomen domini.
Excelsus super omnes gentes dominus * et super caelos gloria eius.
Quis sicut dominus deus noster qui in altis habitat * et humilia respicit in caelo et in terra.
Suscitans a terra inopem * et de stercore erigens pau- [T]
Dominica Ad vesperas.
[/T]
perem.
Ut collocet eum cum principibus * cum principibus populi sui.
Qui habitare facit sterilem in domo * matrem filiorum laetantem.
[D]
Antiphona.
[/D]
[M]
Sit nomen domini benedictum in saecula.
[/M]
[D]
antiphona.
[/D]
[M]
Nos qui vivimus.
[/M] [T]
Dominica Ad vesperas. 35.
[/T]
[M]
Saeculorum.
[/M]
In exitu israel de aegipto * domus jacob de populo : barbaro.
Facta est judaea sanctificatio eius * israel potestas eius.
Mare vidit et fugit * jordanis conversus est retrorsum.
Montes exultaverunt ut arietes * et colles sicut agni ovium.
Quid est tibi mare quod : fugisti * et tu jordanis qui a conversus es retrorsum. [T]
Dominica Ad vesperas.
[/T]
Montes exultastis sicut arietes * et colles sicut agni ovium.
A facie domini mota est terra * a facie dei jacob.
Qui convertit petram in stagna aquarum * et rupem in fontes aquarum.
Non nobis domine non nobis * sed nomini tuo da gloriam.
Super misericordia tua : et veritate tua * nequando dicant gentes ubi est deus eorum.
Deus autem noster in caelo * omnia quaecumque vo- [T]
Dominica Ad vesperas. 36.
[/T]
luit fecit.
Simulacra gentium argentum et aurum * opera manuum hominum.
Os habent et non loquentur * oculos habent et non videbunt.
Aures habent et non audient * nares habent et non odorabunt.
Manus habent et non palpabunt, pedes habent et : non ambulabunt * non clamabunt in gutture suo.
Similes illis fiant qui faciunt ea * et omnes qui con- [T]
Dominica Ad vesperas.
[/T]
fidunt in eis.
Domus israel speravit in domino * adiutor eorum et protector eorum est.
Domus Aaron speravit in domino * adiutor eorum et protector eorum est.
Qui timent dominum speraverunt in domino * adiutor eorum et protector eorum est.
Dominus memor fuit nostri * et benedixit nobis.
Benedixit domui israel * benedixit domui Aaron.
Benedixit omnibus qui timent dominum * pusillis [T]
Dominica Ad Vesperas. 37.
[/T]
cum maioribus.
Adiiciat dominus super vos * super vos et super filios vestros.
Benedicti vos a domino * qui fecit caelum et terram.
Caelum caeli domino * terram : autem dedit filiis hominum.
Non mortui ladabunt te domine * neque omnes qui descendunt in infernum.
Sed nos qui vivimus benedicimus domino * ex hoc ~ nunc et usque in saeculum.
[D]
Antiphona:
[/D]
[M]
Nos qui vivi-
[/M] [T]
Dominica Ad vesperas.
[/T]
[M]
mus benedicimus domino.
[/M]
[D]
Hymnus.
[/D]
Lucis creator optime, lucem dierum proferens, primordiis lucis novae mundi parans originem.
Qui mane iunctum vesperi diem vocari praecipis, illabitur tetrum chaos, audi preces cum fletibus.
Ne mens gravata crimine, vitae sit exul munere, dum nil perenne cogitat [T]
Dominica Ad vesperas. 38.
[/T]
seseque culpis illigat.
Caeleste pulset ostium: vitale tollat praemium; vitemus omne noxium: purgemus omne pessimum.
Praesta, pater piissime, Patrique compar unice, cum
Spiritu Paraclito, regnans per omne saeculum. Amen.
Versus: Dirigatur domine oratio mea.
Responsum: Sicut incensum in conspectu tuo.
[D]
In festivitatibus B[eatissimae] M[ariae] V[irginis] Ad vesperas: psalmus. i.
[/D]
Dixit dominus domino meo * sede a dextris meis. [T]
In festivitatibus B[eatissimae] M[ariae] V[irginis].
[/T]
Donec ponam inimicos : tuos * scabellum pedum tuorum.
Virgam virtutis tuae emittet dominus ex sion * dominare in medio inimicorum tuorum.
Tecum principium in die virtutis tuae in splendoribus sanctorum * ex utero ante luciferum genui te.
Iuravit dominus et non paenitebit eum * tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech.
Dominus a dextris tuis * [T]
In festivitatibus B[eatissimae] M[ariae] V[irginis]. 39.
[/T]
confregit in die irae suae reges.
Iudicavit in nationibus implebit ruinas * conquassabit capita in terra multorum.
De torrente in via bibet * propterea exaltabit caput.
Laudate pueri dominum * laudate nomen domini.
Sit nomen domini benedictum * ex hoc nunc et usque in saeculum.
A solis ortu usque ad occasum * laudabile nomen domini.
Excelsus super omnes gen- [T]
In festivitatibus B[eatissimae] M[ariae] V[irginis].
[/T]
tes dominus * et super caelos gloria eius.
Quis sicut dominus deus noster qui in altis habitat * et humilia respicit in caelo et in terra.
Suscitans a terra inopem * et de stercore erigens pauperem.
Ut collocet eum cum principibus * cum principibus populi sui.
Qui habitare facit sterilem in domo * matrem filiorum laetantem.
[D]
Psalmus.
[/D]
Laetatus sum in : his quae dicta sunt [T]
In festivitatibus B[eatissimae] M[ariae] V[irginis]. 40.
[/T]
mihi * in domum domini ibimus.
Stantes erant pedes nostri * in atriis tuis jerusalem.
Jerusalem quae aedificatur ut civitas * cuius participatio eius in idipsum.
Illuc enim ascenderunt tribus tribus domini * testimonium israel ad confitendum nomini domini.
Quia illic sederunt sedes in iudicio * sedes super dominum David.
Rogate quae ad pacem sunt jerusalem * et abundantia diligentibus te. [T]
In festivitatibus B[eatissimae] M[ariae] V[irginis].
[/T]
Fiat pax in virtute tua * et abundantia in turribus tuis.
Propter fratres meos et proximos meos * loquaebar pacem de te.
Propter domum domini dei nostri * quaesivi bona tibi.
Nisi dominus aedificaverit domum * in vanum : laboraverunt qui aedificant eam.
Nisi dominus custodierit civitatem * frustra vigilat qui custodit eam.
Vanum est vobis ante lucem surgere * surgite post- [T]
In festivitatibus B[eatissimae] M[ariae] V[irginis]. 41.
[/T]
quam sederitis qui manducatis panem doloris.
Cum dederit dilectis suis somnum * ecce hereditas domini filii, merces fructus : ventris.
Sicut sagittae in manu potentis * ita filii excussorum.
Beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis * non confundetur cum loquaetur inimicis suis in porta.
Lauda jerusalem dominum * lauda deum tuum sion.
Quoniam consortavit feras portarum tuarum [T]
In festivitatibus B[eatissimae] M[ariae] V[irginis].
[/T]
benedixit filius tuis in te.
Qui posuit fines tuos pacem * et adipe frumenti satiat te.
Qui emittit eloquium suum terrae * velociter currit sermo eius.
Qui dat nivem sicut lanam * nebulam sicut cinerem spargit.
Mittit crystallum suam sicut buccellas * ante faciem frigoris eius quis sustinebit.
Emittet verbum suum et liquefaciet ea * flabit spiri- [T]
In festivitatibus B[eatissimae] M[ariae] V[irginis]. 42.
[/T]
tus eius et fluent aquae.
Qui annuntiat verbum suum jacob * iustitias et iudicia sua israel.
Non fecit taliter omni nationi * et iudicia sua non manifestavit eis.
[D]
In ii. vesperis Apostolorum. psalmus. i.
[/D]
Dixit dominus domino : meo * sede a dextris meis.
Donec ponam inimicos tuos * scabellum pedum tuorum.
Virgam virtutis tuae emittet dominus ex sion * dominare [T]
In ii. vesperis Apostolorum.
[/T]
in medio inimicorum tuorum.
Tecum principium in die virtutis tuae in splendoribus sanctorum * ex utero ante luciferum genui te.
Iuravit dominus et non paenitebit eum * tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech.
Dominus a dextris tuis * confregit in die irae sue (1) reges.
Iudicabit in nationibus implebit ruinas * conquassabit capita in terra multorum. [T]
In ii. vesperis Apostolorum. 43.
[/T]
De torrente in via bibet * propterea exaltabit caput.
Laudate pueri dominum * laudate nomen domini.
Sit nomen domini benedictum * ex hoc nunc et usque in saeculum.
A solis ortu usque ad occasum * laudabile nomen domini.
Excelsus super omnes gentes dominus * et super caelos : gloria eius.
Quis sicut dominus deus noster qui in altis habitat * et humilia respicit in caelo et [T]
In ii. vesperis Apostolorum.
[/T]
in terra.
Suscitans a terra inopem * et de stercore erigens pauperem.
Ut collocet eum cum principibus * cum principibus : populi sui.
Qui habitare facit sterilem in domo * matrem filiorum laetantem.
Credidi propter quod locutus sum * ego autem humiliatus sum : nimis.
Ego dixi in excessu meo * omnis homo mendax. [T]
In ii. vesperis Apostolorum. 44.
[/T]
Quid retribuam domino * pro omnibus quae retribuit mihi.
Calicem salutaris accipiam * et nomen domini in vocabo.
Vota mea domino reddam coram omni populo euis * pretiosa in conspectu domini mors sanctorum eius.
O domine quia ego servus tuus * ego servus tuus et filius ancillae tuae.
Dirupisti vincula mea * tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen domini invocabo.
Vola mea domino reddam [T]
In ii. vesperis Apostolorum.
[/T]
in conspectu omnis populi eius * in atriis domus domini in medio tui jerusalem.
In convertendo dominus captivitatem sion * facti sumus sicut consolati.
Tunc repletum est gaudio os nostrum * et lingua : nostra exultatione.
Tunc dicent inter gentes * magnificavit dominus facere cum eis.
Magnificavit dominus facere nobiscum * facti sumus laetantes. [T]
In ii. vesperis Apostolorum. 45.
[/T]
Converte domine captivitatem nostram * sicut torrens in Austro.
Qui seminant in lacrymis * in exultatione metent.
Euntes ibant et flebant * mittentes semina sua.
Venientes autem venient cum exultatione * portantes manipulos suos.
Domine probasti me : et cognovisti me * tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam.
Intellexisti cogitationes : [T]
In ii. vesperis Apostolorum.
[/T]
meas de longe * semitam : meam et funiculum meum in vestigasti.
Et omnes vias meas praevidisti * quia non est sermo in lingua mea.
Ecce domine tu cognovisti omnia novissima et antiqua * tu formasti me et posuisti : super me manum tuam.
Mirabilis facta est scientia tua ex me * confortata : est et non potero ad eam.
Quo ibo a spiritu tuo * et quo a facie tua fugiam.
Si ascendero in caelum tu [T]
In ii. vesperis Apostolorum. 46.
[/T]
illic est * si descendero in inferum ades.
Si sumpsero pennas meas diluculo * et habitavero in extremis maris.
Etenim illuc manus tua deducet me * et tenebit me : dextera tua.
Et dixi, forsitan tenebrae conculcabunt me * et nox illuminatio mea in deliciis meis.
Quia tenebrae non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur * sicut tenebrae eius ita et lumen [T]
In ii. vesperis Apostolorum.
[/T]
eius.
Quia tu possedisti renes : meos * suscepisti me de utero matris meae.
Confitebor tibi quia terribiliter magnificatus es * : mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis.
Non est occultatum os ~ meum a te quod fecisti in occulto * et sustantia mea in : in ferioribus terrae.
Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur * dies : formabuntur et nemo in [T]
In ii. vesperis Apostolorum. 47.
[/T]
eis.
Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui deus * nimis consortatus est principatus eorum.
Dinumerabo eos et super arenam multiplicabuntur * exurrexi et adhuc sum tecum.
Si occideris deus peccatores * viri sanguinum declinate a me.
Quia dicitis in cogitatione * accipient in vanitate : civitates tuas.
Nonne qui oderunt te do- [T]
In ii. vesperis Apostolorum.
[/T]
mine oderam * et super inimicos tuos tabescebam.
Perfecto odio oderam illos * et inimici facti sunt ~ mihi.
Proba me deus et scito : cor meum * interroga me et cognosce semitas meas.
Et vide si via iniquitatis in me est * et deduc me in via aeterna.
[D]
Feria ii. Ad vesperas.
Antiphona.
[/D]
[M]
Inclinavit.
Saeculorum.
[/M] [T]
Feria ii. Ad vesperis. 48.
[/T]
Dilexi quoniam exaudiet dominus * vocem orationis meae.
Quia inclinavit aurem suam mihi * et in diebus meis invocabo.
Circumdederunt me dolores mortis * et pericula inferni invenerunt me.
Tribulationem et dolorem inveni * et nomen domini invocavi.
O domine libera animam meam * misericors dominus et iustus et deus noster miseretur. [T]
Feria ii. Ad vesperas.
[/T]
Custodiens parvulos dominus * humiliatus sum et liberavit me.
Convertere anima mea in requiem tuam * quia dominus benefecit tibi.
Quia eripuit animam meam de morte * oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu.
Placebo domino * in regione vivorum.
[M]
Inclinavit dominus aurem suam mihi.
[/M] [T]
Feria ii. Ad vesperas. 49.
[/T]
[M]
Credidi. (1)
Saeculorum.
[/M]
propter quod locutus sum * ego autem humiliatus sum nimis. (1)
Ego dixi in excessu meo * omnis homo mendax.
Quid retribuam domino * pro omnibus quae retribuit mihi.
Calicem salutaris accipiam * et nomen domini invocabo.
Vota mea domino reddam : coram omni populo eius * : pretiosa in conspectu domini mors sanctorum eius. [T]
Feria ii. Ad vesperas.
[/T]
O domine quia ego servus tuus * ego servus tuus et filius ancillae tuae.
Dirupisti vincula mea * tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen domini invocabo.
Vota mea domino reddam in conspectu omnis populi eius * in atriis domus domini in medio tui jerusalem.
[M]
Credidi propter quod locutus sum.
Laudate. (2)
[/M] [T]
Feria ii. Ad vesperas. 50.
[/T]
[M]
Saeculorum.
[/M]
Dominum omnes gentes * laudate eum omnes populi.
Quoniam confirmata est super nos misericordia eius * et veritas domini manet in aeternum.
[M]
Laudate dominum omnes gentes.
ae.
Clamavi.
Saeculorum.
[/M]
Ad [T]
Feria ii. Ad vesperas.
[/T]
dominum cum tribularer clamavi * et exaudivit me.
Domine libera animam meam a labiis iniquis * et a lingua dolosa.
Quid detur tibi aut quid apponatur tibi * ad linguam dolosam.
Sagittae potentis acutae * cum carbonibus desolatoriis.
Heu mihi quia incolatus meus prolongatus est; habitavi cum habitantibus cedar * multum incola fuit anima mea.
Cum his qui oderunt pacem [T]
Feria ii. Ad vesperas. 51
[/T]
eram pacificus * cum loquebar illis impugnabant me gratis.
[M]
Clamavi et exaudivit me.
ae.
Unde veniet.
Saeculorum.
[/M]
Levavi oculos meos in montes * unde veniet auxilium mihi.
Auxilium meum a domino * qui fecit caelum et terram. [T]
Feria ii. Ad vesperas.
[/T]
Non det in commotionem pedem tuum * neque dormitet qui custodit te.
Ecce non dormitabit neque dormiet * qui custodit israel.
Dominus custodit te dominus protectio tua * super manum dexteram tuam.
Per diem sol non uret te * neque luna per noctem.
Dominus custodit te ab omni : malo * custodiat animam : tuam dominus.
Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum * ex [T]
Feria ii. Ad vesperas. 52.
[/T]
hoc nunc et usque in saeculum.
[M]
Unde veniet auxilium mihi.
[/M]
[D]
Hymnus.
[/D]
Immense caeli conditor, qui mixta ne confunderent, aquae fluenta dividens, caelum dedisti limitem.
Firmans locum caelestibus, simulque terrae rivulis, ut unda flammas temperet, terrae solum ne dissipent.
Infunde nunc, piissime, donum perennis gratiae : frau- [T]
Feria ii. Ad vesperas.
[/T]
dis novae ne casibus nos error atterat vetus.
Lucem fides adaugeat: sic luminis iubar ferat: haec vana cuncta proterat : hanc falsa nulla comprimant.
Praesta, pater piissime, Patrique compar unice, cum Spiritu Paraclito regnans per omne saeculum.
Amen.
Versus: Dirigatur domine oratio mea.
Responsum: Sicut incensum in conspectu tuo.
[D]
Antiphona:
[/D]
[M]
Magnificat anima mea dominum quia res-
[/M] [T]
Feria ii. Ad vesperas. 53.
[/T]
[M]
pexit deus humilitatem meam.
[/M]
[D]
Cant: (1)
[/D]
[M]
Magnificat.
[/M]
[D]
Feria iii. Ad vesperas. ae.
[/D]
[M]
In domum.
Saeculorum.
[/M]
Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi * in domus domini ibimus.
Stantes erant pedes nostri * in atriis tuis jerusalem.
Jerusalem quae aedificatur ut civitas * cuius participa- [T]
Feria iii. Ad vesperas.
[/T]
tio eius in id ipsum.
Illuc enim ascenderunt tribus tribus domini * testimonium israel ad confitendum nomini domini.
Quia illic sederunt sedes in iudicio * sedes super domum David.
Rogate quae ad pacem sunt jerusalem * et abundantia diligentibus te.
Fiat pax in virtute tua * et abundantia in turribus tuis.
Propter fratres meos et proximos meos * loquebar pacem de te. [T]
Feria iii. Ad vesperas. 54.
[/T]
Propter domum domini dei nostri * quaesivi bona tibi.
ae.
[M]
In domum domini laetantes ibimus.
ae.
Qui habitas.
Saeculorum.
[/M]
[D]
psalmus.
[/D]
Ad te levavi oculos : meos * qui habitas in caelis.
Ecce sicut oculi servorum * in manibus dominorum : suorum. [T]
Feria iii. Ad vesperas.
[/T]
Sicut oculi ancillae in manibus dominae suae * ita oculi nostri ad dominum deum nostrum donec misereatur nostri.
Miserere nostri domine miserere nostri * quia multum repleti sumus despectione.
Quia multum repleta est anima nostra * opprobrium abundantibus et despectio superbis.
[M]
Qui habitas in : caelis miserere nobis.
[/M]
[D]
antiphona.
[/D] [T]
Feria iii. Ad vesperas. 55.
[/T]
[M]
Adiutorium.
Saeculorum.
[/M]
Nisi quia dominus erat in nobis dicat nunc israel * nisi quia dominus (1) erat in nobis.
Eum exurgerent homines in nos * forte vivos : deglutissent nos.
Cum irasceretur furor eorum in nos * forsitan aqua absorbuisset nos.
Torrentem pertransivit anima nostra * forsitan pertransisset aquam intolera- [T]
Feria iii. Ad vesperas.
[/T]
bilem.
Benedictus dominus * qui non dedit nos in captionem dentibus eorum.
Anima nostra sicut passer erepta est * de laqueo venantium.
Laqueus contritus est * et nos liberati sumus.
Adiutorium nostrum in nomine domini * qui fecit caelum et terram.
[M]
Adiutorium nostrum in nomine domini.
[/M] [T]
Feria iii. Ad vesperas. 56.
[/T]
[M]
Bene fac.
Saeculorum.
[/M]
Qui confidunt in domino sicut mons sion * non commovebitur in aeternum qui habitat in jerusalem.
Montes in circuitu eius * et dominus in circuitu populi fui ex hoc nunc et usque in saeculum.
Quia non relinquet dominus virgam peccatorum super fortem iustorum * ut non extendant iusti ad iniquita- [T]
Feria iii. Ad vesperas.
[/T]
tem manus suas.
Bene fac domine bonis * et rectis corde.
Declinantes autem in obligationes adducet dominus cum operantibus iniquitatatem * pax super israel.
ae.
[M]
Bene fac domine bonis et rectis corde.
[/M]
[D]
antiphona.
[/D]
[M]
Facti sumus.
Saeculorum.
[/M] [T]
Feria iii. Ad vesperas. 57.
[/T]
In convertendo dominus captivitatem sion * facti sumus sicut consolati.
Tunc repletum est gaudio os nostrum * et lingua : nostra exultatione.
Tunc dicent inter gentes * magnificavit dominus facere cum eis.
Magnificavit dominus facere nobiscum * facti sumus laetantes.
Converte domine captivitatem nostram * sicut torrens in Austro. [T]
Feria iii. Ad vesperas.
[/T]
Qui seminant in lacrymis * in exultatione metent.
Euntes ibant et fiebant * mittentes semina sua.
Venientes autem venient cum exultatione * portantes manipulos suos.
[D]
antiphona.
[/D]
[M]
Facti sumus sicut consolati.
[/M]
[D]
Hymnus.
[/D]
Telluris alme conditor, mundi solum qui separans, pulsis aquae molestiis, terram dedisti immobilem. [T]
Feria iii. Ad vesperas. 58.
[/T]
Ut germen aptum proferens, fulvis decora floribus, fecunda fructu sisteret, pastumque gratum redderet.
Mentis perustae vulnera munda virore gratiae; ut facta fletu diluat, motusque pravos atterat.
Iussis tuis obtemperet: nullis malis approximet: bonis repleri gaudeat, et mortis ictum nesciat.
Praesta Pater piissime, patrique compar unice, cum Spiritu Paraclito regnans. (1) [T]
Feria iii. Ad vesperas.
[/T]
per omne saeculum. (1)
Amen.
Versus: Dirigatur domine oratio mea. (2)
Responsum: Sicut incensum in conspectu tuo.
[D]
Ad Magnificat (3). antiphona.
[/D]
[M]
Exultet spiritus meus in deo salutari meo. (3)
Saeculorum. (4)
[/M]
[D]
Feria iiii. ad. vesperas.
Antiphona.
[/D]
[M]
Non confundetur. (5)
Saeculorum. (4)
[/M]
[D]
Psalmus.
[/D]
Nisi dominus aedi- (5) [T]
Feria iiii. Ad vesperas. 59.
[/T]
ficaverit domum * in vanum laboraverunt qui aedificant eam.
Nisi dominus custodierit civitatem * frustra vigilat ~ qui custodit eam.
Vanum est vobis ante lucem surgere * surgite postquam sederitis qui manducatis panem doloris.
Cum dederit dilectis suis somnum * ecce hereditas domini filii, merces fructus ventris.
Sicut sagittae in manu potentis * ita filii excussorum. [T]
Feria iiii. Ad vesperas.
[/T]
Beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis * non confundetur cum loquetur inimicis suis in porta.
[D]
antiphona
[/D]
[M]
Non confundetur cum loquetur inimicis suis in porta.
ae.
Beati omnes.
Saeculorum.
[/M]
Qui ti- [T]
Feria iiii. Ad vesperas. 60.
[/T]
ment dominus * qui ambulant in viis eius.
Labores manuum tuarum quia manducabis * beatus es et bene tibi erit.
Uxor tua sicut vitis abundans * in lateribus domus tuae.
Filii tui sicut novellae olivarum * in circuitu mensae tuae.
Ecce sic benedicetur homo * qui timet dominum.
Benedicat tibi dominus ex ~ sion * et videas bona jerusalem omnibus diebus vitae tuae. [T]
Feria iiii. Ad vesperas.
[/T]
Et videas filios filiorum tuorum * pacem super israel.
[D]
antiphona:
[/D]
[M]
Beati omnes qui timent dominum.
Saepe.
Saeculorum.
[/M]
Expugnaverunt me a iuventute mea * dicat nunc israel.
Saepe expugnauerunt me a iuventute mea * etenim non potuerunt mihi. [T]
Feria iiii. Ad vesperas. 61.
[/T]
Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores * prolongaverunt iniquitatem suam.
Dominus iustus concidit cervices peccatorum * confundantur et convertantur retrorsum omnes qui oderunt sion.
Fiant sicut faenum tectorum * quod priusquam evellatur exaruit.
De quo non implevit ~ manum suam qui metit * et sinum suum qui manipulos colligit. [T]
Feria iiii Ad vesperas.
[/T]
Et non dixerunt qui praeteribant, benedictio domini super vos * bendiximus vobis in nomine domini.
ae.
[M]
Saepe expugnaverunt me a iuventute mea.
ae.
De profundis.
Saeculorum.
[/M]
Clamavi ad te do- [T]
Feria iiii Ad vesperas. 62.
[/T]
mine * domine exaudi vocem meam. (1)
Fiant aures tuae intendentes * in vocem deprecationis meae.
Si iniquitates observaveris domine * domine quis sustinebit.
Quia apud te propitatio : est * et propter legem tuam sustinui te domine.
Sustinuit anima mea in : verbo eius * speravit anima mea in domino.
A custodia matutina usque ad noctem * speret is- [T]
Feria iiii Ad vesperas.
[/T]
rael in domino.
Quia apud dominum misericordia * et copiosa apud eum redemptio.
Et ipse redimet israel * ex omnibus iniquitatibus eius.
[D]
antiphona.
[/D]
[M]
De profundis clamavi ad te domine.
ae.
Speret.
Saeculorum.
[/M]
Domine non est exaltatum cor meum *
[discer]ne causam meam de gen[te] (1) [T]
Feria iiii Ad vesperas. 63.
[/T]
neque elati sunt oculi mei.
Neque ambulavi in magnis * neque in mirabilibus super me.
Si non humiliter sentiebam * sed exaltavi animam meam.
Sicut ablactatus est super matre sua * ita retributio : in anima mea.
Speret israel in domino * ex hoc nunc et usque in saeculum.
[D]
antiphona.
[/D]
[M]
Speret israel in domi-
[/M]
[for]titudo mea. psalmus. (1) [T]
Feria iiii. Ad vesperas.
[/T]
[M]
no.
[/M]
[D]
Hymnus.
[/D]
Caeli deus sanctissime, qui lucidas mundi plagas candore : pingis igneo, augens decoro lumine. (1)
Quarto die qui flammeam dum solis accendis rotam : lunae ministras ordinem, vagosque cursus siderum.
Ut noctibus, vel lumini diremptionis terminum, primordiis et mensium signum dares notissimum.
Expelle noctem cordium : absterge sordes mentium [T]
Feria iiii Ad vesperas. 64.
[/T]
resolue culpae vinculum : everte moles criminum.
Praesta Pater piissime, patrique compar unice, cum Spiritu Paraclito, regnans per omne saeculum.
Amen.
Versus: Dirigatur domine oratio mea.
Responsum: Sicut incensum in conspectu tuo.
[D]
Ad magnificat. antiphona.
[/D]
[M]
Respexit dominus humilitatem meam et fecit in me magna qui po-
[/M] [T]
Feria iiii Ad vesperas.
[/T]
[M]
tens est.
[/M]
[D]
Cant. (1)
[/D]
[M]
Magnificat
[/M]
[D]
Feria v. Ad vesperas.
[/D]
[M]
Et omnis.
Saeculorum.
[/M]
Memento domine david * et omnis mansuetudinis eius.
Sicut iuravit domino * votum vovit deo jacob.
Si introiero in tabernaculum domus meae * si ascendero in lectum strati mei.
Si dedero somnum oculis [T]
Feria v. Ad vesperas. 65.
[/T]
meis * et palpebris meis : dormitationem.
Et requiem temporibus meis donec inveniam locum domino * tabernaculum deo jacob.
Ecce audivimus eam in Ephrata * invenimus eam in campis silvae.
Introibimus in tabernaculum eius * adorabimus in loco ubi steterunt pedes eius.
Surge domine in requiem tuam * tu et arca sanctificationis tuae. [T]
Feria v. Ad vesperas.
[/T]
Sacerdotes tui induantur iustitiam * et sancti tui exultent.
Propter david servum tuum * non avertas faciem christi tui.
Iuravit dominus david veritatem, et non frustrabitur eam * de fructu ventris : tui ponam super sedem tuam.
Si custodierint filii tui testamentum meum * et testimonia mea haec quae docebo eos.
Et filii eorum usque in saeculum * sedebunt super se- [T]
Feria v. Ad vesperas. 66.
[/T]
dem tuam.
Quoniam elegit dominus sion * elegit eam in habitationem sibi.
Haec requies mea in saeculum saeculi * hic habitabo ~ quoniam elegi eam.
Viduam eius benedicens benedicam * pauperes eius saturabo panibus.
Sacerdotes eius induam salutari * et sancti eius exultatione exultabunt.
Illuc producam cornu ~ david * paravi lucernam christo meo. [T]
Feria v. Ad vesperas.
[/T]
Inimicos eius induam confusione * super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea.
[M]
Et omnis mansuetudinis eius.
Ecce quam bonum.
Saeculorum.
[/M]
Et quam iucundum * habitare fratres in unum.
Sicut unguentum in capite * quod descendit in bar- [T]
Feria v. Ad vesperas. 67.
[/T]
bam barbam Aaron.
Quod descendit in oram vestimenti eius * sicut ros hermon qui descendit in montem sion.
Quoniam illic mandavit dominus benedictionem * et vitam usque in saeculum.
[M]
Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum.
Om- (2)
[/M] [T]
Feria v. Ad vesperas.
[/T]
[M]
nia.
Saeculorum.
[/M]
[D]
psalmus.
[/D]
Laudate nomen domini * laudate servi dominum.
Qui statis in domo domini * in atriis domus dei nostri.
Laudate dominum quia bonus dominus * psallite nomini eius quoniam suave.
Quoniam jacob elegit sibi dominus * israel in possessionem sibi.
Quia ego cognovi quod : magnus est dominus * et deus [T]
Feria v. Ad vesperas. 68.
[/T]
noster prae omnibus diis.
Omnia quaecumque voluit dominus fecit in caelo et in terra * in mari et in omnibus abyssis.
Educens nubes ab extremo terrae * fulgura in pluviam fecit.
Qui producit ventos de thesauris suis * qui percussit primogenita Aegypti : ab homine usque ad pecus.
Et misit signa et prodigia in medio tui Aegypte * in Pharaonem et in omnes : servos eius. [T]
Feria v. Ad vesperas.
[/T]
Qui percussit gentes multas * et occidit reges fortes.
Sehon regem Amorrhaeorum et Og regem basan * et omnia regna Chanaan.
Et dedit terram eorum hereditatem * hereditatem israel populo suo.
Domine nomen tuum in aeternum * domine memoriale tuum in generatione et : generationem.
Quia iudicabit dominus populum suum * et in servis suis deprecabitur. [T]
Feria v. Ad vesperas. 69.
[/T]
Simulacra gentium argentum et aurum * opera manuum hominum.
Os habent et non loquentur * oculos habent et non videbunt.
Aures habent et non audient * neque enim est spiritus in ore ipsorum.
Similes illis fiant qui faciunt ea * et omnes qui confidunt in eis.
Domus israel benedicite domino * domus Aaron benedicite domino.
Domus Levi benedicite [T]
Feria v. Ad vesperas.
[/T]
domino * qui timetis dominum benedicite domino.
Benedictus dominus ex sion * qui habitat in jerusalem.
[M]
Omnia quaecumque voluit dominus fecit.
[/M]
[D]
antiphona
[/D]
[M]
Quoniam.
Saeculorum.
[/M]
Confitemini domino quoniam bonus * Quoniam in aeternum miseri- [T]
Feria v. Ad vesperas. 70.
[/T]
cordia eius.
[D]
Repetatur in omnibus versibus. (1)
[/D]
Confitemini deo deorum *
Confitemini domiino dominorum * Quoniam.
Qui facit mirabilia magna solus * Quoniam.
Qui fecit caelos in intellectu * Quoniam
Qui firmavit terram super aquas * Quoniam.
Qui fecit luminaria magna * Quoniam.
Solem in potestatem diei *
Lunam et stellas in potestatem noctis * Quoniam.
Qui percussit Aegyptum [T]
Feria v. Ad vesperas.
[/T]
cum primogenitis eorum * Quoniam in aeternum misericordia eius. (1)
Qui eduxit israel de medio eorum * Quoniam.
In manu potenti et brachio excelso * Quoniam.
Quia divisit mare rubrum in divisiones * Quoniam.
Et eduxit israel per medium eius * Quoniam.
Et excussit pharaonem et virtutem eius in mari rubro * Quoniam.
Qui traduxit populum suum per desertum * Quoniam : [T]
Feria v. Ad vesperas. 71.
[/T]
Qui percussit reges magnos * Quoniam in aeternum misericordia eius. (1)
Et occidit reges fortes * quoniam.
Sehon regem Amorrhemorum * Quoniam.
Et Og regem basan * quoniam :
Et dedit terram eorum hereditatem * Quoniam.
Hereditatem israel servo suo * Quoniam.
Quia in humilitate nostra memor fuit nostri * quoniam:
Et redemit nos ab inimicis nostris * Quoniam. [T]
Feria v. Ad vesperas.
[/T]
Qui dat escam omni carni * quoniam in aeternum : misericordia eius.
Confitemini deo caeli * quoniam :
Confitemini domino dominorum * quoniam in aeternum misericordia eius.
[D]
antiphona.
[/D]
[M]
Quoniam in aeternum misericordia eius.
[/M]
[D]
antiphona.
[/D]
[M]
Hymnum.
Saeculorum.
[/M] [T]
Feria v. Ad vesperas. 72.
[/T]
Super flumina babylonis illic sedimus et flevimus * dum recordaremur sion.
In salicibus in medio eius * suspendimus organa nostra.
Quia illic interrogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos * verba cantionum.
Et qui abduxerunt nos * hymnum cantate nobis de canticis sion.
Quomodo cantabimus : canticum domini * in terra aliena. [T]
Feria v. Ad vesperas.
[/T]
Si oblitus fuero tui jerusalem * oblivioni detur : dextera mea.
Adhaereat lingua mea faucibus meis * si non meminero tui.
Si non proposuero jerusalem * in principio laetitiae meae.
Memor esto domine filiorum Edom * in die jerusalem.
Qui dicunt exinanite exinanite * usque ad fundamentum in ea.
Filia babylonis misera * [T]
Feria v. Ad vesperas. 73.
[/T]
beatus qui retribuet tibi retributionem tuam quam retribuisti nobis.
Beatus qui tenebit * et allidet parvulos tuos ad : petram.
[M]
Hymnum cantate nobis de canticis sion.
[/M]
[D]
Hymnus.
[/D]
Magnae deus potentiae, qui fertili natos aqua partim relinquis gurgiti, partim levas in aera. [T]
Feria v. Ad vesperas.
[/T]
Demersa limphis imprimens, subvecta caelis erigens: ut stirpe ab una ~ prodita, diversa repleant loca.
Largire cunctis servulis, quos mundat unda sanguinis, nescire lapsus criminum, nec ferre mortis taedium.
Ut culpa nullum deprimat : nullum efferat iactantia : elisa mens ne concidat : elata mens ne corruat.
Praesta Pater piissime, : [T]
Feria v. Ad vesperas. 74.
[/T]
Patrique compar unice, cum Spiritu Paraclito regnans per omne saeculum.
Amen.
Versus: Dirigatur domine oratio mea.
Responsum: Sicut incensum in conspectu tuo.
[D]
ad magnificat. ae.
[/D]
[M]
Fac deus potentiam in brachio tuo disperde superbos et exalta humiles.
Saeculorum.
[/M] [T]
Feria vi. Ad vesperas.
[/T]
[M]
In conspectu.
Saeculorum :
[/M]
Confitebor tibi domine in toto corde meo * quoniam audisti verba oris mei.
In conspectu angelorum psallam tibi * adorabo ad templum sanctum (1) tuum et confitebor nomini tuo.
Super misericordia tua : et veritate tua * quoniam magnificasti super omne nomen sanctum tuum. [T]
Feria vi. Ad vesperas. 75.
[/T]
In quacumque die invocavero te exaudi me * multiplicabis in anima mea : virtutem.
Confiteantur tibi domine omnes reges terrae * quia audierunt omnia verba oris tui.
Et cantent in viis dni (1) * quoniam magna est gloria domini.
Quoniam excelsus dominus et humilia respicit * et alta a longe cognoscit.
Si ambulavero in medio tribulationis vivifacabis [T]
Feria vi. Ad vesperas.
[/T]
me * et super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam, et salvum me fecit dextera tua. (1)
Dominus retribuet pro me * domine misericordia tua in saeculum, opera manuum tuarum ne despicias.
ae.
[M]
In conspectu angelorum psallam tibi deus meus.
ae.
Domine (2)
[/M] [T]
Feria vi. Ad vesperas. 76.
[/T]
[M]
. (1) Saeculorum.
[/M]
Probasti me et cognovisti me * tu cognovisti sessionem : meam et resurectionem (2) meam.
Intellexisti cogitationes meas de longe * semitam meam et funiculum meum investigasti.
Et omnes vias meas praevidisti * quia non est sermo in lingua mea.
Ecce domine tu cognovisti omnia novissima et antiqua * [T]
Feria vi. Ad vesperas.
[/T]
tu formasti me et posuisti super me manum tuam.
Mirabilis facta est scientia tua ex me * confortata est et non potero ad eam.
Quo ibo a spiritu tuo * et quo a facie tua fugiam.
Si ascendero in caelum tu illic es * si descendero in infernum ades.
Si sumpsero pennas meas diliculo * et habitavero in extremis maris.
Etenim illuc manus tua deducet me * et tenebit me dextera tua. [T]
Feria vi. Ad vesperas. 77.
[/T]
Et dixi, forsitan tenebrae conculcabunt me * et nox illuminatio mea in deliciis meis.
Quia tenebrae non obscurabantur a te, et nox sicut dies illuminabitur * sicut tenebrae eius ita et lumen eius.
Quia tu possedisti renes meos * suscepisti me de utero matris meae.
Confitebor tibi quia terribiliter magnifiactus es * mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis. [T]
Feria vi. Ad vesperas.
[/T]
Non est occultatum os meum a te quod fecisiti in occulto * et substantia mea in inferioribus terrae.
Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur * dies formabuntur et nemo in eis.
Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui deus * nimis confortatus est principatus eorum.
Dinumerabo eos et super arenam multiplicabuntur * exurrexi et adhuc [T]
Feria vi. Ad vesperas. 78.
[/T]
sum tecum.
Si occideris deus peccatores * viri sanguinum declinate a me.
Quia dicitis in cogitatione * accipient in vanitate civitates tuas.
Nonne qui oderunt te domine oderam * et super inimicos tuos tabescebam.
Perfecto odio oderam illos * et inimici facti sunt mihi.
Proba me deus et scito cor meum * interroga : me et cognosce semitas [T]
Feria vi. Ad vesperas.
[/T]
meas.
Et vide si via iniquitatis in me est * et deduc me : in via aeterna.
[D]
antiphona.
[/D]
[M]
Domine probasti me et cognovisti me.
[/M]
[D]
antiphona.
[/D]
[M]
A viro.
Saeculorum.
[/M]
Eripe me domine ab homine malo * a viro iniquo eripe me. [T]
Feria vi. Ad vesperas. 79.
[/T]
Qui cogitaverunt iniquitates in corde * tota die constituebant praelia.
Acuerunt linguas suas sicut serpentis * venenum aspidum sub labiis eorum.
Custodi me domine de manu peccatoris * et ab hominibus iniquis eripe me.
Qui cogitaverunt supplantare gressus meos * absconderunt superbi laqueum mihi.
Et funes extenderunt in laqueum * iuxta iter scandatum posuerunt mihi. [T]
Feria vi. Ad vesperas.
[/T]
Dixi domino deus meus es tu * exaudi domine vocem deprecationis meae.
Domine domine virtus salutis meae * obumbrasti super caput meum in die belli.
Ne tradas me domine a desiderio meo peccatori * cogitaverunt contra me ne derelinquas me, ne : forte exaltentur.
Caput circuitus eorum * labor laborium ipsorum operiet eos.
Cadent super eos carbones, in ignem deiicies e- [T]
Feria vi. Ad vesperas. 80.
[/T]
os * in miseriis non subsistent.
Vir linguosus non dirigetur in terra * virum iniustum mala capient in interitu.
Cognovi quia faciet dominus iudicium inopis * et vindictam pauperum.
Verumtamen iusti confitebuntur nomini tuo * et habitabunt recti cum vultu tuo.
[D]
antiphona.
[/D]
[M]
A viro iniquo libera
[/M] [T]
Feria vi. Ad vesperas.
[/T]
[M]
me domine.
ae.
Domine.
Saeculorum.
[/M]
Clamavi ad te exaudi me * intende voci meae cum clamavero ad te.
Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo * elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.
Pone domine cusotodiam ori meo * et ostium circum- [T]
Feria vi. Ad vesperas. 81.
[/T]
stantiae labiis meis.
Non declines cor meum in verba malitiae * ad excusandas excusationes : in peccatis.
Cum hominibus operantibus iniquitatem * et non communicabo cum electis eorum.
Corripiet me iustus in misericordia et increpabit me * oleum autem peccatoris non impinguet caput meum.
Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis : [T]
Feria vi. Ad vesperas.
[/T]
eorum * absoprti (1) sunt iuncti petrae iudices eorum.
Audient verba mea quoniam potuerunt * sicut crassitudo terrae erupta est super terram.
Dissipata sunt ossa nostra secus infernum * quia ad te domine, domine oculi mei, in te speravi non auferas animam meam.
Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi * et a scandalis operantium iniquitatem.
Cadent in retiaculo eius [T]
Feria vi. Ad vesperas. 82.
[/T]
peccatores * singulariter sum ego donec transeam.
[M]
Domine clamavi ad te exaudi me.
Portio mea.
Saeculorum.
[/M]
Voce mea ad dominum : clamavi * voce mea ad dominum deprecatus sum.
Effundo in conspectu e- [T]
Feria vi. Ad vesperas.
[/T]
ius orationem meam * et tribulationem meam ante ipsum pronuntio.
In deficiendo ex me spiritum meum * et tu cognovisti semitas meas.
In via hac qua ambulabam * absconderunt laqueum : mihi.
Considerabam ad dexteram et videbam * et non erat qui cognosceret me.
Periit fuga a me * et non est qui requirat animam meam.
Clamavi ad te domine * [T]
Feria vi. Ad vesperas. 83.
[/T]
dixi, tu es spes mea portio mea in terra viventium.
Intende ad deprecationem meam * quia humiliatus sum nimis.
Libera me a persequentibus me * quia confortati sunt super me.
Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo * me expectant iusti donec retribuas mihi.
[D]
antiphona.
[/D]
[M]
Portio mea domine
[/M] [T]
Feria vi. Ad vesperas.
[/T]
[M]
sit in terra viventium.
[/M]
[D]
Hymnus.
[/D]
Hominis superne conditor, qui cuncta solus ordinans, humum iubes producere reptantis et ferae genus.
Et magna rerum corpora, dictu iubentis vivida, per temporum certas vices obtemperare servulis.
Repelle, quod cupidinidis ciente vi nos impetit, aut moribus se suggerit, aut [T]
Feria vi. Ad vesperas. 84.
[/T]
actibus se interferit.
Da gaudiorum praemia, : da gratiarum munera, dissolve litis vincula, adstringe pacis faedera.
Praesta, pater piissime, patrique compar unice, cum Spiritu Paraclito, regnans per omne saeculum.
Amen.
Versus: Dirigatur domine oratio mea.
Responsum: Sicut incensum in conspectu tuo.
[D]
Ad magnificat.
[/D]
[M]
Deposuit potentes sanctos persequentes et
[/M] [T]
Feria vi. Ad vesperas.
[/T]
[M]
exaltavit humiles christum confitentes. (1)
Saeculorum. (2)
[/M]
[D]
Sabbato Ad vesperas.
[/D]
[M]
Benedictus. (3)
Saeculorum. (2)
[/M]
Dominus deus meus : qui docet manus meas : ad praelium * et digitos : meos ad bellum. (3)
Misericordia mea et refugium meum * susceptor [T]
Sabbato Ad vesperas. 85.
[/T]
meus et liberator meus.
Protector meus et in : ipso speravi * qui subdit : populum meum sub me.
Domine quid est homo quia innotuisti ei * aut filius hominis quia reputas eum.
Homo vanitati similis factus est * dies eius sicut umbra praeterunt.
Domine inclina caelos tuos et descende * tange montes et fumigabunt.
Fulgura coruscationem et dissipabis eos * emitte sagittas tuas et contur- [T]
Sabbato Ad vesperas.
[/T]
babis eos.
Emitte manum tuam de alto, eripe me et libera me de aquis multis * et de manu filiorum alienorum.
Quorum os locutum est vanitatem * et dextera eorum dextera iniquitatis.
Deus canticum novum cantabo tibi * in psalterio decachordo psallam tibi.
Qui das salutem regibus * qui redemisti david servum tuum de gladio ma- [T]
Sabbato Ad vesperas. 86.
[/T]
ligno eripe me. (1)
Et erue me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem * et dextera eorum dextera iniquitatis.
Quorum filii sicut novellae plantationes * in iuventute sua.
Filiae eorum compositae * circumornatae ut similitudo templi.
Promptuaria eorum plena * eructantia ex hoc in : illud.
Oves eorum fetosae abun- [T]
Sabbato Ad vesperas.
[/T]
dantes in egressibus suis * boves eorum crassae.
Non est ruina maceriae neque transitus * neque : clamor in plateis eorum.
Beatum dixerunt populum cui haec sunt * beatus populus cuius dominus deus eius.
[M]
Benedictus dominus deus meus.
[/M]
[D]
antiphona.
[/D]
[M]
Per singulos. (2)
Saeculorum. (3)
[/M] [T]
Sabbato Ad vesperas. 87.
[/T]
Exaltabo te deus : meus rex * et benedicam nomini : tuo in saeculum et in in saeculum saeculi.
Per singulos dies benedicam tibi * et laudabo nomen tuum in saeculum et in saeculum saeculi.
Magnus dominus et laudabilis nimis * et magnitudinis eius non est finis.
Generatio et generatio laudabit opera tua * et potentiam tuam pronuntiabunt. [T]
Sabbato Ad vesperas.
[/T]
Magnificentiam gloriae sanctitatis tuae loquentur * et mirabilia tua narrabunt.
Et virtutem terribilium tuorum dicent * et magnitudinem tuam narrabunt.
Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt * et iustitia tua exultabant.
Miserator et misericors dominus * patiens et multum misericors.
Suavis dominus universis * et miserationes eius super omnia opera eius.
Confiteantur tibi domine om- [T]
Sabbato Ad vesperas. 88.
[/T]
nia opera tua * et sancti tui benedicant tibi.
Gloriam regni tui dicent * et potentiam tuam loquentur.
Ut notam faciant filiis : hominum potentiam tuam * et gloriam magnificentiae regni tui.
Regnum tuum regnum omnium saeculorum * et dominatio tua in omni generatione et generationem.
Fidelis dominus in omnibus verbis suis * sanctus in omnibus operibus suis. [T]
Sabbato Ad vesperas.
[/T]
Allevat dominus omnes qui corruunt * et erigit omnes elisos.
Oculi omnium in te sperant domine * et tu das escam illorum in tempore opportuno.
Aperis tu manum tuam * et imples omne animal benedictione.
Iustus dominus in omnibus viis suis * et sanctus in omnibus operibus suis.
Prope est dominus omnibus : invocantibus eum * omnibus invocantibus eum in veritate. [T]
Sabbato Ad vesperas. 89.
[/T]
Voluntatem timentium se faciet * et deprecationem eorum exaudiet, et salvos faciet eos.
Custodit dominus omnes diligentes se * et omnes peccatores disperdet.
Laudationem domini loquetur os meum * et benedicat omnis caro nomini sancto eius in saeculum et in saeculum saeculi.
[D]
Antiphona
[/D]
[M]
Per singulos dies be-
[/M] [T]
Sabbato Ad vesperas.
[/T]
[M]
nedicam te domine.
[/M]
[D]
antiphona.
[/D]
[M]
Laudabo.
Saeculorum.
[/M]
Lauda anima mea dominum, laudabo dominum in vita mea * psallam deo meo quamdiu fuero.
Nolite confidere in principibus * in filiis hominum in quibus non est salus.
Exibit spiritus eius et revertetur in terram suam * [T]
Sabbato Ad vesperas. 90.
[/T]
in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.
Beatus cuius deus jacob adiutor eius, spes eius in domino deo ispius * qui fecit caelum et terram, mare : et omnia quae in eis sunt.
Qui custodit veritatem in saeculum, facit iudicium iniuriam patientibus * dat escam esurientibus.
Dominus solvit compeditos * dominus illuminat caecos.
Dominus erigit elisos * dominus diligit iustos.
Dominus custodit advenas, [T]
Sabbato Ad vesperas.
[/T]
pupillum et viduam suscipiet * et vias peccatorum disperdet.
Regnabit dominus in saecula deus tuus sion * in generationem et generationem.
[M]
Laudabo deum meum in vita mea.
Deo nostro.
Saeculorum.
[/M]
[D]
psalmus.
[/D] [T]
Sabbato Ad vesperas. 91.
[/T]
Laudate dominum quoniam bonus est psalmus * deo nostro sit iucunda decoraque laudatio.
Edificans jerusalem dominus * dispersiones israelis congregabit.
Qui sanat contritos corde * et alligat contritiones eorum.
Qui numerat multitudinem stellarum * et omnibus eis nomina vocat.
Magnus dominus noster et magna virtus eius. * et sa- [T]
Sabbato Ad vesperas.
[/T]
pientiae eius non est numerus.
Suscipiens mansuetos : dominus * humilians autem peccatores usque ad terram.
Praecinite domino in confessione * psallite deo nostro in cithara.
Qui operit caelum nubibus * et parat terrae pluviam.
Qui producit in montibus faenum * et herbam servituti hominum.
Qui dat iumentis escam [T]
Sabbato Ad vesperas. 92.
[/T]
ipsorum * et pullis corvorum invocantibus eum.
Non in fortitudine equi voluntatem habebit * nec in tibiis viri beneplacitum erit ei.
Beneplacitum est domino super timentes eum * et in eis qui sperant super : misericordia eius.
[D]
antiphona.
[/D]
[M]
Deo nostro iucunda sit laudatio.
Lauda.
[/M] [T]
Sabbato Ad vesperas.
[/T]
[M]
Saeculorum.
[/M]
Jerusalem dominum * lauda deus tuum sion.
Quoniam confortavit seras portarum tuarum * : benedixit filiis tuis in te.
Qui posuit fines tuos pacem * et adipe frumenti : satiat te.
Qui emittit eloquium suum terrae * velociter currit sermo eius.
Qui dat nivem sicut lanam * nebulam sicut cinerem : spargit. [T]
Sabbato Ad vesperas. 93.
[/T]
Mittit crystallum suam sicut bucellas * ante faciem frigoris eius quis sustinebit.
Emittet verbum suum et liquefaciet ea * flabit spiritus eius et fluent aquae.
Qui annuntiat verbum suum jacob * iustitias et iudicia sua israel.
Non fecit taliter omni nationi * et iudicia sua non : manifestavit eis.
[M]
Lauda jerusalem do-
[/M] [T]
Sabbato Ad vesperas.
[/T]
[M]
minum.
[/M]
[D]
Hymnus.
[/D]
Iam sol recedit igneus, tu lux perennis unitas, nostris, beata Trinitas, infunde lumen cordibus.
Te mane laudum carmine te deprecamur vespere ; digneris, ut te supplices : laudemus inter caelites.
Patri, simulque filio, tibique sancte Spiritus, sicut fuit, sit iugiter saeclum per omne gloria.
Amen.
Versus: Vespertina oratio ascend[a]t [ad te domine] (1)
Responsum: Et descendat super nos [misericordia tua] (1)
[D]
Ad Completorium.
[/D] [T]
Ad Completorium. 94.
A dominica resurrectionis usq: ad fer: 6. sequentem.
[/T]
[M]
Alleluya.
Saeculorum
[/M]
[D]
A sabbato in albis usque ad Trinitatem.
[/D]
[M]
Alleluya.
Saeculorum.
[/M]
[D]
A Trinitate usque ad Pascha.
[/D]
[M]
Miserere.
Saeculorum.
[/M]
[D]
Psalmus.
[/D]
Cum invocarem exaudivit me deus iustitiae meae * in tribulatione dilatasti mihi.
Miserere mei * et exau- [T]
Ad Completorium.
[/T]
di orationem meam.
Filii hominum usquequo gravi corde * ut quid diligitis vanitatem et qaeritis mendacium.
Et scitote quoniam mirificavit dominus sanctum suum * dominus exaudiet me cum clamavero ad eum.
Irascimini et nolite peccare * quae dicitis in cordibus vestris, in cubilibus vestris compungimini.
Sacrificate sacrificium iustitiae et sperate in domino * multi dicunt quis osten- [T]
Ad Completorium 95.
[/T]
dit nobis bona.
Signatum est super nos lumen vultus tui domine * dedisti laetitiam in corde meo.
A fructu frumenti vini et olei sui * multiplicati : sunt.
In pace in id ipsum * dormiam et requiescam.
Quoniam tu domine singulariter in spe * constituisti me.
In te domine speravi non confundar in aeternum * in iustitia tua libera me.
Inclina ad me aurem tuam [*] (1) [T]
Ad Completorium.
[/T]
accelera ut eruas me.
Esto mihi in deum protectorem, et in domum : refugii * ut salvum me facias.
Quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu * et propter nomen tuum deduces me enutries me.
Educes me de laqueo hoc quem absconderunt mihi * quoniam tu es protector meus.
In manus tuas commendo spiritum meum * redemisti [me domine deus veritatis.] (1) [T]
Ad Completorium. 96.
[/T]
Qui habitat in adiutorio altissimi * in protectione dei caeli commorabitur.
Dicet domino, susceptor meus es tu et refugium meum * deus meus sperabo in eum.
Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium * et a verbo aspero.
Scapulis suis obumbrabit tibi * et sub pennis eius sperabis.
Scuto circumdabit te veritae eius * non timebis a timore nocturno. [T]
Ad Completorium.
[/T]
A sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris * ad incursu et daemonio meridiano.
Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris : tuis * ad te autem non appropinquabit.
Veruntatem oculis tuis considerabis * et retributionem peccatorum videbis.
Quoniam tu es domine spes mea * altissimum posuisti refugium tuum.
Non accedet ad te ma- [T]
Ad Completorium. 97.
[/T]
lum * et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo.
Quoniam angelis suis ~ mandavit de te * ut custodiant te in omnibus viis tuis.
In manibus portabunt : te * ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
Super aspidem et basiliscum ambulabis * et conculcabis leonem et draconem.
Quoniam in me speravit liberabo eum * protegam [T]
Ad Completorium.
[/T]
eum quoniam cognovit nomen meum.
Clamabit ad te et ego exaudiam eum * cum ipso sum in tribulatione, eripiam eum et glorificabo eum.
Longitudine dierum replebo eum * et ostdendam illi salutare meum.
[D]
psalmus.
[/D]
Ecce nunc benedicite dominum * omnes servi domini.
Qui statis in domo domini * in atriis domus dei nostri.
In noctibus extollite ma- [T]
Ad Completorium. 98.
[/T]
nus vestras in sancta * et benedicite dominum.
Benedicat te dominus ex sion * qui fecit caelum et terram.
[D]
A dominica ressurrectionis usque ad feriam 6. sequentem.
[/D]
[M]
Alleluya alleluya alleluya alleluya.
[/M]
[D]
A sabbato in albis usque ad Trinitatem.
[/D]
[M]
Alleluya alleluya alleluya.
[/M]
[D]
A Trinitate usque ad Pascha.
[/D]
[M]
Mise-
[/M] [T]
Ad Completorium.
[/T]
[M]
rere mihi domine et exaudi orationem meam.
Te lucis ante terminum rerum creator poscimus. (1) ut pro tua clementia sis praesul et custodia.
[/M] [T]
Ad Completorium. 99.
[/T]
Procul recedant somnia, et noctium phantasmata ; hostemque nostrum comprime, ne polluantur corpora.
Praesta pater piissime, patrique compar unice, cum spiritu paraclito regnans per omne saecum.
Amen.
[D]
Responsum: per anum (1)
[/D]
[M]
In manus tuas domine Commendo spiri-
[/M] [T]
Ad Completorium.
[/T]
[M]
tum meum.
versus: Redemisti nos domine deus veritatis.
Commendo.
Gloria patri et filio et spritui sancto.
In manus
[/M]
[D]
Tempore Paschali
[/D]
[M]
[In ma-] (3)
[/M] [T]
Ad Completorium. 100.
[/T]
nus tuas domine commendo spiritum meum
Alleluya alleluya.
versus: Redemisti nos domine deus veritatis.
Alleluya.
versus: [Gloria patri et filio] (1) [T]
Ad Completorium.
[/T]
[M]
et spiritui sancto.
In manus.
[/M]
Versus: Custodi nos domine ut pupillam oculi.
Responsum: Sub umbra alarum tuarum protege nos.
[M]
Salva nos. (1)
Saeculorum.
[/M]
Nunc dimittis servum tuum domine * secundum verbum tuum in pace.
Quia viderunt oculi mei * salutare tuum.
Quod parasti * ante faciem omnium populorum.
Lumen ad revelationem
[gentium, et gloriam plebis tuae israel.] (2) [T]
Ad Completorium. 101.
[/T]
[M]
Salva nos domine : vigilantes custodi nos : dormientes ut vigilemus cum christo et requiescamus in pace.
[/M]
[D]
Tempore Paschali
[/D]
[M]
Alleluya.
[/M]

Cite

Citation Scheme:

Citations by CSL (citeproc-js)

Usage Statistics

Share

Embed

Customize your widget with the following options, then copy and paste the code below into the HTML of your page to embed this item in your website.

IIIF logo Our image viewer uses the IIIF 2.0 standard. To load this item in other compatible viewers, use this url:
http://iiif.library.ubc.ca/presentation/cdm.manuscripts.1-0054792/manifest

Comment

Related Items